Textfeld: De Rebvs gestis (I)


Svnt qvi dicant
nos illis temporibvs 
nihil fecisse
nihil cogitasse
nihil conatos esse
iam tempvs fvisse vt abiremvs

Vide tv ipse
candide lector
vitam viximvs
Mvlta facere conati svmvs.
Aliqva fecimvs.

Stvdvimvs docentes.
Symbolvm Scholae novvm creavimvs.
contra incendia ignesqve laboravimvs.
Itinera fecimvs in Antiqvitatem.
Omnia in Schola maioris momenti 
   vi photographica descripsimvs
   inqve pvblicvm tvlimvs
   mvltos id est XL per annos.

Omnes avtem Photographias 
   pictvrasqve deniqve scholae
   bibliothecae donavi 
   vt omnes possint videre qvi volvnt.

Deo gratias agimvs pro omnibvs.